Note [bj]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 528 ro
quod non potuerat æstivis mensibus, pro more et lege
Statuti celebrari, propter paucitatem et absentiam
Baccalaureorum, et p<ro>pter bellicos tumultus quibus
tota Gallia tunc temporis perstrepebat.
Eodem ipso die Martis, 29. Octobris, 1652. comitatus
sum amplissimum Dominum Rectorem Academiæ
Parisiensis, Magistrum Claudium de la Place, duobus
meis Collegis stipatus, Magistris Ioanne de Montigni,
et Roberto Patin, adeuntem Regem Christianissimum
Ludovicum xiv. in arce regia Luparæ, eique gratula-
turum pro felici suo in Urbem redditu : qui utinam fuisset
ante sex menses ! non tot fame bellóque perijssent in
agro Parisino, et in Insula Gallica, rusticorum et
pauperum millia, qui nihil peccaverant, neque quidquam
tale mererant.
Die Sabbathi, 2. Novembris, 1652. convocatis Doctoribus
singulis per schedulam, more solito, pro electione novi decani,
quatuor Professorum et Censoris Scholarum, auditæ sunt
gratiarum actiones Magistri Guidonis Patin, ab integro
biennio Decani, suo magistratu decedentis : ut et quatuor
Professorum, et Magistri Pauli Courtois, Censoris. Quibus
peractis statim supplicuit Facultati Magister