Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine

Note [c]

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 498 vo

mensibus apud eum solent haberi.

    3. Decrevit Facultas, in Thesibus quæ quot-
annis in Scholis nostris inferioribus disputari
solent, Doctorum nomina, sive præsint Actui, sive
disputent, ex familia sola esse desumenda, non
verè ex ullo prædio aut dominio ; sed illud nomen
solum esse usurpandum quale fuit inscriptum eorum
Thesibus, dum tanquam Baccalaurei responderunt,
vel in Commentarijs Facultatis, quum laureaum
doctoralem fuerunt adepti ; idem planè quam faciunt
Domini Præsides et Consilarij Senatus Paris.
in eo Nomenclatore qui quotannis excuditur.
Hoc autem decretum fuit propter Magistrum Heliam
Beda, qui tali suo nomini et cognomini, aliud
quoque superaddi volebat, nimirum Des Fougerais,
ut olim quoque iterum immutato cognomine dici
voluerat de la Gourmandière : à quibus denomi-
nationibus tanquam profanis novitatibus,
Facultas singulos suos Doctores vult abstinere :
quum sit etiam in Iure Civili vetita tanquam
vitiosa et suspecta isthæc gentilitij nominis
immutatio.

    4. Decrevit Facultas, statutum die Lunæ
28. Augusti, latum adversus Mag. Ioannem
Chartier, esse ad unguem servandum ; quo nempe
Facultas jubet eum pro nullo haberi, singulisque


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note c.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=c

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.