Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine

Note [j]

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 502 ro

resipiscat, à lite abstineat, et in gratiam cum Facultate redeat.
Acrioribus illis Decani verbis attonitus et stupefactus Io Chartier,
in quadam angulo adhuc obscuro latentem suum apparitorem dictum
Nicolaum Doucin, eduxit in lucem, et ad Decanum adduxit ; qui
postquam audivit Decanum sic fantem [parlant], et Charterio veniam
disputandi denegantem, ejus denegationis causas à decano
requisivit, pour en dresser son proces verbal du refus du
Doyen.
Ei autem respondit Decanus se nec posse, nec debere
pati, ut Mag. Io. Chartier eo die locum habeat inter
disputantes, nec eum unquam esse disputaturum, nisi priùs
abstineat à lite quam movit saluberrimæ Facultati matri
suæ, pro infelici quodam et infami libello, quem à sex
mensibus edidit de Stibio, nugatorio planè ac ridiculo :
p<ro>pter quem fuit Facultatis Decreto è Schola ejectus, ac
singulis honoribus, emolumentis, honojuribus et privilegijs Scholæ
spoliatus, quousque ad meliorem mentem revertatur.
Redeat ipse Charterius in gratiam cum Facultate : quod
ut obineat, admissam à se culpam sibi condonari postulet ; se
ipsum Scholæ legibus ac decretis submittendo, præsertim verò
Decreto lato die Lunæ, 12. Iunij, 1651. et censuræ saluber-
rimæ Facultatis sese libellúmque suum de Stibio subijciat :
quod nisi fecerti, inter nos exul ac extorris, imò nullus
inter nos habebitur, nec unquam integerrimo Ordini
restituetur. Interea verò inchoatam Disputationem
nostram publicam habendam esse, nullius quidem Senatus-
consulti, qualemcumque illud fuerit, contemptu, sed vi,
robore, et auctoritate disciplinæ nostræ, quæ tota nititur
potentiâ Statutorum nostrorum, quæ tot sunt Senatuconsulta,


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note j.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=j

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.