Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine

Note [l]

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 503 ro

Ianuarij, 1649. ex qua summa constitutus illi fuerat reditus
annuus centum quinquaginta libellarum Turonensium, nomine
Facultatis, à Magistro Ioanne Pietre, tunc Decano, præsentib.
Magistris nostris Francisco Guenaut, Dionysio Alain, Francisco
Blondel, Nicolo Richard, et Quintino Thevenin ; viris ab
Ordine nostro ad hocce conficiendum negotium selectis : mihique
Decano tradidit idem apparitor, le desadveu de ladite Marie
Germain.

    Die Veneris, 26. Ianuarij, 1652. horâ secundâ pomeri-
dianâ, in superioribus Scholis, prioris sui Decanatus rationes
reddidit Mag. Guido Patin, Bellovacus, Scholarum
Decanus, quas singulas ex omni parte laudavit atque
probavit saluberrima Facultas : eique pro rebus nostris
diligenter et generosè gestis, decrevit honorarium ducentarum
libellarum Turonensium : unicuique autem Doctori decretus
fuit nummus argenteus, cujus pretium erat trium libellarum
cum decem assibus. Propter paucitatem Bacalaureorum,
hujus biennij, propter asperrimam temporum difficultatem, et
nimias impensas nostras planè non ferendas, nisi in
posterum provideatur, Decano debentur à saluberrima
Facultate, omni subducta ratione, et bene posito
calculo, tam accepti quàm expensi, mille centum quadra-
ginta et quinque libellas Turonenses cum tredecim assibus,
et septem denarijs, unà cum 200. ℔ honorarij.
Succedentibus temporib.
in commoda facul-
tatis sæpè Decani
suam pecuniam com-
modaverunt nec id
obiurgavere beneficium
à se lubens collatum
collegijs suis.

Cùm labor in damno est, crescit mortalis egestas.

Guido Patinus, Decanus.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note l.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=l

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.