Note [p]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 505 ro
viro doctissimo, infinitæ lectionis et summæ eruditionis,
Seniori nostro, Magistro Ioanni Riolano, communi
nostrûm omnium præceptori, et Collegæ, infensum esse, nec
nisi illi contradicendi studio impulsum esse ut scriberet de illa
materia, naturâ suâ difficilimâ, quæ supra captum est
vulgarium hominum, et in cujus discussione hactenus ingenium
exercuerunt sine ullo insigni fructu, acutissimi Philosophi
ac Medici peritissimi, etiam in Artis operibus consumma-
tissimi. De quibus singulis sic conclusit Decanus.
Die Sabbathi, 24. Februarij, 1652. post sacrum,
multis præsentibus Medicinæ Doctoribus, proposuit Decanus
primò, se querimoniam accepisse à multis Collegjis, adversus
tres ex nostris, qui cum extraneo quodam Rhemensi
Medico, dicto Valot, contra Scholæ nostræ
Decreta, præsertim verò contra postremum latum die
Veneris, 12. Maij, 1651. consilia medica varijs in locis
inierant. Tres illi fuerunt nominati, M. Fr. le Vignon,
Car. le Breton, et Bert. Dieuxivoye. Secundò ; non-
nullos Doctores à Decano postulasse, ut ab aliquot annis
antehac intermissum Examen de vita et moribus Candi-
datorum denuo instituatur, cùm hoc anno quidam Can-
didatus eo a<n>i<m>o ductus sese sistendi ad Examen, quosdam
ex nostris Doctoribus convenerit, à quibus dignus visus
et judicatus est, in cujus vitam, patriam, familiam
ac mores inquirerereretur severè ac diligenter. Super
quibus duobus articulis, sic decrevit Facultas.