Note [t]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 507 ro
singulos Doctores delata, et audita renuntiatione
Decani, de tribus Doctoribus, Mag. Francisco le Vignon,
Carolo le Breton, et Bertino Dieuxivoye, qui convicti
fuerant violati Statuti nuper renovati per Decretum, die
Veneris, 12. Maij, 1651. atque adeo quod illo Decreto cautum
erat, eos Medicinam fecisse, aut consilia Medica inivisse
cum extraneo quodam et famoso Medico Rhemensi,
dicto Valot : censuit saluberrima Facultas,
juxta quod interminata fuerat, tres illos suprà nomi-
natos Doctores, esse eijciendos à sinu Facultatis, omnibusq.
ejusdem honoribus atque emolumentis spoliandos per
annum ; habendásque gratias Doctoribus illis tribus, per
quos trium ejusmodi Doctorum culpa fuit detecta. Et
sic conclusit Decanus.
Sub finem illorum comitiorum, conquestus est Mag.
Ioannes Pietre, adversus Mag. Philibertum Morisset,
de quadam inclementiore verbo quod ipsi Morisset excidebat,
et quo impostorem vocaverat dictum M. Ioannem Pietre :
postulabátque ut ex lege Statuti adversus eum ageretur.
Qui supererant Doctores, (jam enim plures abierant)
dissidium istud remiserunt ad alia Comitia proximè
habenda. De quibus singulis sic conclusit
Decanus.
Die Mercurij, 6. Martij, 1652. hora 2. pomeri-
diana, convocatis Doctoribus à decano per schedulam