Note [e]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris BIU Santé, tome xiii, fo 541 ro.
fuisset Iesuita, etc. Decretum quoque fuit adversus
quendam Crassot, nomine clarissimi olim Philosophiæ
Professoris in Academia Parisiensi, falsò abutentem,
nihil in posterum ei esse erogandum, ut habeat res
suas, et abeat, cum sit impurus nebulo, qui talem
gratiam non meretur.
Die M Sabbathi, 2. Martij, 1652. actum
fuit de decanatu nationis Germaniæ, qui adjudica-
tus est D<omi>no Omoloy, clarissimo Philosophiæ Professori,
adversus Hibernum quendam dictum Pendric, qui nun-
quam docuerat : cùm ipse Omoloy à multis annis
docuerit Philosophiam cum multa laude in Academia
Parisiensi. Actum est etiam de bursa Lexoviensi,
quæ adjudicata fuit cuidam dicto Doinel. Fuerunt
quoque auditi duo Doctores Iuris Canonici, postulan-
tes à nobis, ut gratum habemus libellum
quendam supplicem quem obtulerant Senatui
Parisiensi, de instaurandis Scholis Iuris Canonici,
quas soles occupabat Magister Philippus de
Buisine. Actum quoque fuit de quodam Lemonicensi
Sacerdote, olim Loyolia, dicto de Sanguinieres, qui fraudem
fecerat in literis studiorum suorum, 1641. dum audiret
Ph<ilosoph>iæ Professorem Mag. Got. Hermant, virum clarissimum.