Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii

Note [b]

Page 4

nolente improbis maledictis extorsisti, velificatum sentias.
Ioanni Heroardo pater fuit I. tonsor Mompelliensis : is, futu-
rus Ludovici Regis Medicus Primarius (sic voluit Fortuna io-
cari) primis literulis levissime tinctus, Patris hortatu, qui fi-
lium è tonstrina Iatreion propelleret, dedit se excipiendis
illo in Studio Medicis, quas vocant, lectiunculis : quarum ille,
ut natus erat, Musis adversis, et Apolline nullo, brevi pertæ-
sus, male tentatam Medicinam valere iubet, nido avolat, sit
miles gregarius, et in iis quidem partibus, quæ duce Colinio,
Religionis nomen perduellioni obtendebant. Ei autem erat,
item ut Pater, et propinqui, addictus Heroardus. Montcon-
turii funesta illis acie concurritur. Ibi miles meus, ad primum
statim tonantium ballistarum crepitum, exanimatus, dat se
protinus in pedes, non ut denuo, sed ut ne unquam pugnaret,
Mompellium usque fuga illa, subinde respectantem, abstulit :
Ibi, dum vetere se ludo includit, per id tempus Iacobus Gui-
lemeus Regis Chirurgi filius, Regis Chirurgi nepos, Regis
mox Caroli Chirurgus ordinarius, Iuvenis, et plura discendi,
et nova visendi cupidus Mompelium venit : ibi, ut sit, usu et
commercio Scholarum, aut quo alio casu, in eius notitiam
Heroardus incidit, meliore suo fato, quam publico. Redit
Lutetiam ad partes muneris Guillemeus, cum rursus, ut im-
prosperæ militiæ, ita infelicium studiorum, ac Medicinæ, pœ-
nitens Heroardus, qui se ubivis, quam ubi erat, minus mise-
rum speraret futurum, Lutetiam, ubi aureos totos fieri homi-
nes audierat, contendit. Paucis quam advenerat, diebus oc-
currit bono suo genio Gillemeo, qui pro sua humanitate nec
oblitus nec aspernatus, sed amplexus hominem, petit quid
venerit, opem illi et studium suum non benignius pollicetur,
quam deinde præstat. Atque is : ô si mihi per te concilietur
vitæ subsidium aliquod, eò enim veni, ut miserias illas relinque-
rem ! Pater meus, qui Ambrosii Paræi Caroli Regis Chirurgi
Primarii contubernio utebatur, mandatum ipsi à Rege ait, ex-
quireret iuvenem idoneum aliquem, qui rem equariam, equo-
rumque morbos, accurate disceret, ac sibi Hippiater esset.
Tum Heroardus arripere optatissimam spem, et nihil malle,


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note b.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8225&cln=b

(Consulté le 27/05/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.