Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii

Note [c]

Page 5

quam in Regis familia quocumque loco esse. Agit illico cum
Paræo Guillemeus : venit, ut constitutum erat, Paræi domum
Heroardus, hunc sibi à Guillemeo enixe commendatum et
traditum, Vincennas ad Regem deducit Paræus, pila se Rex
de more oblectabat. Et Paræus, Adduxi, Domine, qualem
jusseras Equi medicum futurum : et Rex, se improbaturum ne-
gat, quem ipse probarit, in familia conscribi Ioan. Heroardum
Hippiatrum jubet, quadringentas libras annuas adsignat. In eo
et nomine et munere aliquamdiu egit, fautore, qui autor fue-
rat, Guillemeo beneficium suum tuente. Vita functo Rege
Carolo, cui venatus, canes, equi studium, lusus et voluptas
erant, successit Henricus, qui, ut sæpe diversa sunt et Regum
et Fratrum ingenia studiaque, non perinde istis afficeretur, fri-
gere, jacere tum Hippiater, et quid se fieret incertus, ad amicum
certum Guillemeum ventitare, implorare, orare ut subveniat
sibi. Curare Guillemeus et tutari, quem semel in fidem susce-
pisset, niti prospicere. Erat Annas Ioyeusa Regis Hephæstion
alter, hunc Guillemeus fideli, felici ope atque opera ita deme-
ruerat, ut præcipuam ei fidem haberet : ea gratia fretus Gil-
lemeus, et de cliente suo Heroardo amice cogitans, hæc ad
Ioyeusam Ducem, capto tempore, libere nec injucunde : Ti-
bi, Domine, in tam ampla lectaque familia deest, qui Roma-
nis illis Proceribus nunquam deerat, privatus et domesticus
Medicus. Is tibi habendus est, et propemodum inveni, cujus
artem et industriam non contemnas. Illi ego, ut conciliator,
ita præs sum : nomen edit. Audito nomine Ioyeusa in risum
effusus ; Ego te, mi Guillemee, et hominem, et amicum puta-
vi, at tu me equum putas, qui equorum medicum usque perpe-
tuum nomen hæsit. Et pater, qua erat benevoli animi firmi-
tate : At eum ego tibi hominum Medicum affirmo, cui studio
et Mompelii in patria naviter operatus est, et Lutetiæ celebri
illi Dureto assiduam operam dedit, equorum medicum fieri se
passus est, quod pro magno ac beato duceret, in Regis famu-
litio quocumque numero censeri. Instare, ne rejiciat, quem
nunquam ipsi, nisi per-idoneum norit, offerat. Victus ea per-


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note c.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8225&cln=c

(Consulté le 27/05/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.