Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii
Note [e]
Page 7
iste tua tam enixa commendatione, tam solicita defensione,
indignus. Ego illo facile carui Medico, et carebo. Accidit
Ioyeusæ clades : substare in Aula, sed Guillemei semper admi-
niculis ac præsidio Heroardus ; quem bene-merendi, beneque
faciendi assiduitate annos quadraginta sic prosequutus est, ut
quem et Hippiatron et regium Medicum fecerat, Archiatron
videret. Sublato per impium ac nefarium scelus Henrico, hu-
manissimo Principe, spretus, contemptus, abjectus, nullius in
Aula, nisi Hippiatrici nominis Heroardus ; hærescit tamen in
Regis successoris maximi Comitiva, imo fastidiis potius adhæ-
rescit : quo se tamen verteret, non habebat, cum nemini con-
suleret, à nemine consuleretur : Cæterorum autem colloquium
commerciumque Medicorum, imperitiæ sibi suæ, et ultimæ
inscitiæ conscius, sic ut creditorem decoctor reformidaret.
Lugdunum Rex venit ad exeoptatum bonis omnibus conju-
gium ; tum Heroardus, qui hanc unam prognosin haberet re-
rum ac fortunarum suarum, ac prognosticus in eo certe esset,
si minus Medicus, tentat, si quam sibi viam munire possit ad
munus Medici (ut naturam quoque antevertit cupiditas) na-
scituri Delphini. Sentiebat, se neque nomen, neque auto-
ritatis quidquam, imo alia omnia ad spem tantam affer-
re : pecunia, quæ non donat ? grassatur, corradit octin-
gentos nummos, quos in manum ferat Archiatro Iano de la
Riviere : sed et preces in eam rem allegat ad commissimum illum
Rogerum Bellagardam Archihypastpiten, id est, Armige-
rum magnum, ut se Hipponis famulitii, cujus Magister ille,
Medicum, Delphini Domini vel in omen, Medicum legendum
curet. Et Bellagarda, qui vix quidquam, obviæ vir comita-
tis, negare posset, agit cum Rege. Audit, Nondum nato, nondum
opus esse Medico : Filius sibi si contingerit, non tamen adhibiturum
equi medicum. quo nomine ita famosus erat, ut eo nomine Re-
gi quoque innotuisset : esse Lutetiæ in-primis, esse in Regno suo,
amplissimam copiam Medicorum, penes autem se, delectum.
Tu vero, inquit, Equilis Magister, equorum nobis Medicum
obtrudis. Major me, ut rem video, quam te, meorum cura
tangit. Orto mox ad populorum votum Delphino, instare