Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii

Note [p]

Page 56

nicano (detestandum sæculis omnibus et immane
parricidium) perfidiosè trucidato occisoque, He-
roardus, qui sæpius ac semper adversam fortunam
hactenus expertus fuerat, cum summa et incerta
rerum varietas in omnibus mortalibus non fugax,
sed certum opprobrium, veluti gravioris fati indu-
bitatum ludibrium ut vitæ totius aleam absolveret,
Henrico quarto nomen dat, fidem et obsequium,
quem generosissimus ille Rex in Medicis in arte ve-
terinaria ratum habet, et approbatum, in quibus
Heroardus cum aliquot annis non parum insudas-
set, ut pro generis et artis nobilitate altius assurge-
ret, in albo, antiquo, ac veterano Regiorum Secre-
tariorum (Bursarum vocant) collegio claret, cuius
eximius nominis et famæ splendor ad extremum
usque senescentis ætatis diem in hocce collegio
perduravit et retinuit. Hunc iis in votis atque ocu-
lis Henricus quartus Rex habuit, quem in morbis
curandis, in consiliis, in omnium denique congres-
su emicare certissimè novit, ut cum de felici auspi-
catoque illustrissimæ Reginæ partu deque multis
qui primariam Delphini futuri Regiæque prolis
Medici dignitatem inhiabant cogitaret, ipsum He-
roardum virum ac Medicum illustrem in illius re-
giæ prolis Medicum designarit, ac invitis omnibus
aliis apud se firmissimo, imo coram omnibus D.D.
Riviero Laurentioque Primariis Sacræ Majestatis
annuentibus Medicis animi decreto sanciverit, nec
idem latuit Heroardum regium id consilium, Rex


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note p.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8225&cln=p

(Consulté le 27/05/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.