De François Citois, le 17 juin 1639

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 19 ro.

Responsum Citesii ad superiorem.

Vir clarissime, Pudet me in luce tot illustrium
Medicorum qui Scholam vestram decorant, de re toties à vobis elegantissimo
stylo decantata balbutire coactum. Neque vel tibi à filio meo, aut D. Moræo
dissertationem meam oblatam alio consilio volui, quàm apud te et omnes candidos
tibi similes viros constaret, me dolere vicem Medicorum, alienorum à placitis
Hipp. et Galeni, quarum doctrinam Schola vestra præ ceteris sibi vendicat et
amplectitur. Lucubratio mea non vobis, artis proceribus scripta est, sed
illis externis Medicis, qui fortasse ex ea oculatiores fient, et si sapiunt tenebras
menti offusas discutient. Vereor interim ne styli mei caligo et asperitas ita
tibi stomachum moverit, ut quod Deus avertat febri tuæ locum dederit. Totum
tamen id quod Hippocratis et Galeni tibi amicissimorum est, non solùm mentis, sed
pænè etiam verborum, leniet, spero, morbi vehementiam, adeo à gratis objectis
refici solemus. Gratias autem tibi maximas refero, vir eruditissime, quod nænias
nostras tam benigno vultu exceperis, eo nomine chariores futuras si me tibi
semper addictissimum et obsequentissimum fore, ut spondeo, credidibis,

Citesium, virtutum tuarum cultorem eximium.

Datum Abevillæ 17. Iunii, 1639.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De François Citois, le 17 juin 1639, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9060&cln=s

(Consulté le 23/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.