De Jan van Beverwijk, le 30 juillet 1640
Note [v]
Beverwijk a, page 167.
in omnimodam urinæ suppressionem,
cum continuo vomitu, et vehementi do-
lore, in utroque hypochondrii latere,
utrinque ad renes extenso. Post usum cly-
sterum, fotuum, decoctorum, et pulve-
rum diureticorum, quinto demum die
paullum urinæ guttatim reddidit. Eodem
mane cucurbitulam utrimque paullum
infra locum dolentem ter imponere cu-
ravi, quibus se manifestam attractionem,
et motum quendam calculorum perce-
pisse, postea mihi affirmavit. Affligeba-
tur interim difficili respiratione, voce
rauca, et somnolentia, sed momenta-
nea. Conquerebatur ipse urinam jam pe-
ctus transiisse, et jugulum petere, se ju-
gulando. Ego etiam, cum circa vesperam
plane pronus esset in somnum, verebar,
quod sæpe videram, ne esset illi
Nox hæc perpetuo una dormienda :
Quare adstantes, qui somnum pro augu-
rio salutis habere solent, monuit res ægri
periculosissimæ aleæ plenas esse, eum-
que jam inter sacrum saxumque stare.
Nam certe, quibus ισχουρια somnum af-
fert,
παντεσσιν επι ξυρου ισταται ακμης
Η μαλα λυγρος ολεθρος Αχαιοις ηε βιωναι.