De Jan van Beverwijk, le 30 juillet 1640
Note [w]
Beverwijk a, page 168.
cunctis sita res in cuspide ferri est,
Vivantne, an tristi exitio absumantur
Achivi.
Sed magnam partem, etiam cum dome-
sticis, querelarum et ejulatuum desinen-
tes, κουφος διαγειν videantur, καματωδης
absque sensu extinguuntur, atque ita, ut
inquit poëta,
Illis dura quies oculos, et ferreus urget
Somnus, in æternam clauduntur lumi-
na noctem.
At noster assumpto bis ex apozemate, et
summo mane undecim guttis olei Iuni-
perini cum vino Rhenano, paullo post
calculum excrevit oblongum et acumi-
natum, quem magna urinæ crudissimæ
copia sequebatur. Hinc dextri hypo-
chondrii cruciatu liberatus, perseveravit
tamen dolor sinistri, cum continuo, et ve-
hementi vomitu (urina interim copiose,
et libere profluente, cruda admodum, et
quæ veluti ramenta ureteris haberet ad-
mixta) ad diem undecimum, quo eum
accidenti, illo se mane omni dolore le-
vatum esse referebat ; nisi quod δυσ-
ουρια conqueretur. Inditio in vesicam
malum jam descendisse. Quare ut hosti
fugam adornanti pontem sternerem,