De Jan van Beverwijk, le 30 juillet 1640

Note [x]

Beverwijk a, page 169.

iterum pulverem exhibui diureticum,
qui post tres horas duos calculos expulit
pisi magnitudine, et pari mox intervallo
alteros duos ejusdem fere ponderis. Hinc
cessante vomitu, aliisque symptomatis,
funesto inprimis veterno discusso, præ-
sentaneum, quod ei imminebat a con-
sanguineo ejus, vel fratre, et qui hic sæ-
pe, ut dicitur Colutho
θανατοιο συνεμπο-
ρος, mortis comes, bono suo fato discri-
men evasit, et nunc Rhenano Liberi pa-
tris flore, cujus mercator est, reliquas de-
formis ægrimoniæ maculas absterget.

Sed ut Coma hoc, quando non excedit
urina, frequenter induci videmus : ita ra-
rum, et nescio an ab ullo unquam literis
consignatum, e suppressa nasci Convul-
sionem (quo respexisse videri possit Hip-
pocrates in Coacis, ubi dicit urinam sup-
pressam, maximeque cum capitis dolo-
re, convulsionem minari) atque Cæci-
tatem, quibus puerum correptum vidi,
et curatum. Senatoris Dordrechtani fi-
liosus, quinque annorum, cum triginta
sex horis nihil urinæ redidisset, in Con-
vulsiones incidit horrendas cum alta vo-
ciferatione, et statim a primo paroxysmo
simul Cæcus factus est. Cum octiduum


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Jan van Beverwijk, le 30 juillet 1640, note x.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9061&cln=x

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.