De Thomas Bartholin, le 17 juillet 1647
Note [s]
Bartholin a, page 417.
Epistola i.
De Pharmacopæis.
Guidoni Patino
Parisios.
Quod prolixas pro Dissertatione no-
stra nuper egeris gratias, id totum
humanitati tuæ adscribendum. Non
merentur enim Schediasmata no-
stra vel tantillum pretiosi otii tui, ne applau-
sum dicam. Video autem te fœtus nostros eo
excipere animo, quo me solebas, et ex iis re-
dire in sinceræ amicitiæ memoriam. Displi-
cet inprimis, quod ad Te reliqua nostra mit-
tendi non detur occasio. Locorum impedit
distantia, et conducti internuncii dona hæc
pretio nimio vendunt. Non dubito quin ex
Bel-