De Thomas Bartholin, le 17 juillet 1647
Note [u]
Bartholin a, page 419.
corum, famæ et fortunis struunt insidias.
Magnam cladem apud vos passi sunt a Guiberti
vestri Medicina Charitativa, ex qua quisque do-
mi suæ præparare discit, enemata, decocta,
syrupos etc. pro usu domestico, ut exigua a-
pud vos amplius Pharmacopæorum superbo-
rum sit necessitas. Id si sequantur aliæ quoque
nationes, jam vilescet Spelasiariorum preti-
um et cristas demittent. Tu interim victor et
profligator monstrorum, perge ut magni
nominis magnæque eruditionis Tuæ persenti-
ant virtutem. Thesis ipsa tu nostro non in-
diget encomio. Sufficit, Patini esse thesin.
Gratias tamen tibi utriusque nomine ago, et ut
parem rependat vicem Magnus Wormius no-
ster, Institutiones suas Medicas cum aliis Exer-
citationibus Medicis hic editis mihi consigna-
vit, quamprimum ad Te mittendas, si, ut ac-
cepi, vergente autumno ad vos rediturus est
Legatus Regis Vestri Christianissimi, Tibi ob
patrem haud ignotus. Qui, si volet, deferet
quoque Physicam Parentis, et alia quæ Typo-
thetæ nostri parturiunt. Vale, Vir summe,
cum Cl. Moræo, et si quæ Tibi exercitatissimo
rara in calamum venerint, Observationibus
nostris Medicis brevi prodituris, quæso ne in-
videas. Clarissimus Wormius, et
fratres,