De Marten Schoock, le 12 août 1656

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 344 ro.

Vir summe, Ordinis tui decus edecimatum,

Quod instanter qui Cl. V. et domi magis notus, experientissimus D[ominus]
Christianus Utenbogart, ex tumultuariis meis fructis pauca Cl. V. ex[serui]
eo, haut aliter, atque qui elephante stipem solent. mea neque ad fa[mam]
neque ad pompam unquam composui, atque hactenus ibi locorum vivo, ubi cum inert[ia ac]
imperitia typographorum luctandum est. Si quid scribam, extorquetur ferè a[ut]
ab amicis, aut à studiosis. Interea complura varij ordinis sub meo nomine pro-
dierunt, atque (præfiscine dictum sit !) aliquem promeruere applausum, quæ exhi-
bere non possum, quod exemplaribus destituar, measque nugas primus omnium
detester. Sub prælo sudant quædam Theologica, plura Historica, nonnulla
Physica. pendeo à beneplacito eorum hominum, qui Musarum corcula in potes-
tate sua habere solent, quibus, quod proletarius, et prima ætate novenorum
liberorum superstitum parens, minus munusculorum exhibeam, negligor, atque in
publico obmutescere cogor. Hæreo circa seminis propaginem, quod ex chylo
generari, putem à me evictum. simul Valeriani, et vestri Mersenni, viri ali-
as πολλων ανταξιου αλλων, experimenta de vacuo expendi pernicissi-
me. at, ubi inveniam exscriptores talium apinarum ? Vir maxime, fato hoc sæ[cu]
lo nominis celebritas comparatur : asini aurei occupant Academias et
prœla, exclusis omnibus ijs, qui frontis rationem habent, nec in propatulo
sustinent Impudentiæ (Deæ honoratissimæ) litare. Fere ego, atque mea me
virtute involvo. Interim in parte felicitatis collocarem, si ultimæ admissionis
clientibus in Cl. V. cohorte accenseri possem. omnibus servire nescio, secundum
conscientiam tamen et veritatem æstimare novi τον πανυ Patinum, Medi[ci-]
næ defæcationis columen, naturalis Philosophiæ consummationem, politior[em]
literarum destinam, imo fugientium Musarum statorem : cui, quum ex antiqua fo[r-]
mula, partem annorum meorum offere paratus sim, eorum moderatorem
Deum rogo, tantum virum bono communi reip. literariæ longum sospitet, atque
favorem apud eumdem conciliet, qui perpetuo futurus

Incomparabilis Patini admirator,
quod si indignum hactenus putet
qui habeatur Cliens
Mart. Schoockius
1656

Ocyssime Groningæ Frisiorum
postr. Kal. Sext. stylo loci
ciɔiɔclvi.

Ms BIU Santé no 2007, fo 344 vo.

Viro Excellentissimo, longeque Celeber-
rimo D. Guidoni Patino, non modo Pari-
siensium Medicorum primipile, verum etiam
artis nobilissimæ antistiti honoratissi-
mo.
Lutetiam Parisiorum.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Marten Schoock, le 12 août 1656, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9064&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.