De Christiaen Utenbogard, le 21 août 1656

Note [v]

Collège de France, ms Montaiglon, page 188 (non disponible en ligne).

Voetiùs distribuit. Tandem in lùcem prodijt famosùm Consiliùm, se Voetio (ùt ai[t)]
inscio. Mendacissimùm illùd consiliùm, et injùriosum non solùm in civiùm
honestorùm plùrimos ; sed et Blasphemùm in Deos, superiores nostros, senat[us]
urbicùs pro Pasquillo et famoso libello distrahi interdixit : contra aùtorem t[amen]
(qùem Voetiùm esse sciebant, nec ipse diffitebatur) nihil moliti sunt ; qùare frig[i-]
da hæc interdictio in caùssa fùit ùt apud quoscùmq; Bibliopolas sine ùllo scrùp[u-]
lo venale reperiretur. Aùtor videns se inquunt convitiorùm plaùstra in qùos-
vis et in ipsos proceres impùnè exspuisse, secùndam contùmeliosi et seditiosi istis
consilij partem
hoc mense Belgicè edidit ; non jam, ut ante, suppresso nomi-
ne ; imò et convitijs priore mùlto refertiorem (licentiâ quippe omnes deteri-
ores sùmùs) ùt aùdaces sùnt isti doctores quos D. Petrus ep. 2. c. 2. inter
nos fùtùros prædixit ; qùi per avaritiam fictis sermonibus nos negotiatùri, carnem se-
quentes in impùra cupiditate incedùnt, et dominatùm despiciùnt, aùdaces et
sibi placentes, non horrent dignitates convitijs incessere
(2. Petr. 2. 13.) ipso
Lùcifero pejores
. Cùm anno (ni fallor) 1641. principio Britannicorùm tùmù[l-]
tùùm, philosophaster quidam hic Politicam dispùtationem habuisset de Tyrann[is.]
Quæ inter alia abominanda et christiano homini infanda continebat Ma-
gistratùi licere in regem Tyrannùm tanquam in grassatorem pùblicùm incurrere
imò cùivis privato licere Magistratùm Tyrannùm occidere
 : Ismaël noster,
theologus dictus, nefandæ istiùs dispùtationis aliquot centena exemplaria
ad conjùratos suos in Britannia fratres transmisit.

(En conjùratos cœlùm rescindere fratres !)

Talia tùnc rebùs regis etiamnùm, sat bene stantibus, in Anglia dispùtare
sacrilegiùm fùisset. Ne autem vana me tibi narrare credas, vidi et legi aùtogra-
phùm epistolæ tùnc ea de re à Theologo dicto ad Schokiùm datæ ; in qua hùnc
sensùm me legisse memini : se 300. exemplaria Disputationis de Tyranno
in Britanniam misisse, et à Britannis responsùm habere, quod suas li-
teras ùnà cùm disputationib. de Tyranno bene et sùmmo gaùdio acceperint :
quibus ilico distribùtis, plùra Britanni se desiderare Ultrajectino præsi[deri]
indicabant. Vide nùm in nùmerùm Paricidarum et sicariorum regiorum accensen-
dus sit iste Antistes. Addo Cl. Maresij ùltimam patientiam à Voetio ex-
pùgnatam
 : ùt et Aùreùm, imò ne auro quidem contra carùm, librùm Grallarùm
additis Bombomachiâ Ulissinganâ et Grallatore furente. Quæ tùo pala-
to accommoda fore, sat scio. In lùcem prodiderant initio meæ pregrinationis,
me ad domùm reverso, altùm de illis silentiùm, illæq; rixæ consopitæ videban[t]
ita ùt vix ùnquam de Grallis verbùm ante annùm aùdierim : sed cùm præterito
anno impleretùr Vaticiniùm Aùtoris (Quem Petr. Lansergiùm esse vo-
lùnt : hic ante stabilitam apud Walachros hierarchiam senatoriâ ap Mediobur-
genses dignitate insignis, jam per Theologorùm odiùm exsùl apud Hagienses me-
dicùs, rem feliciter facit) quod pag. 17 videre est, ùbi hæc dixit : nec incertùm
est alibi quoq; similia insecta latere, sed torpida et quasi intra testam hærentia,
qùorùm tamen nemo tam ignavos spiritus fovet, qùin si felicem sùccessùm inve-
nerit Walachrùs pùllatus, brevi similiùm Zelotarum magna ùbiq; adfùtùra sit co-
pia
. Hæc hoc anno vidimus, qùorùm etiam pars magna fùimùs, novùm papisti-
cùm jùgùm in Germanis fratribus experti ; in quos nostræ ùrbis novi jùdaïzan-
tes Papistæ (qùorùm Theologùs dictus, papa est) sùa fùlmina vibrant.

Ang. Po-/ litianus. Sed qui nos damnant, histriones sùnt maxùmi, Nam Cùrios simùlant, vivùnt Bachanalia
Hi sùnt præcipuè quidam clamosi, leves, Sùperciliosùm, incùrvicervicùm pecus :
Qui quod ab alijs habitù et cùltù dissentiùnt, Tristesque vùltù vendùnt sanctimonia[s]
Censuram sibi quandam et tyrannidem occùpant, Pavidamq; plebem territant minacijs.
Sic qui apùd vos veterem diù lùdùnt fabùlam fratres fraterrimi, eandem apud nos incip[i-]
ùnt patres paterrimi. Fabùla vetus, actores novi : sed hi apud vos candidis, nigris, [cine-]
reis et mixtis incedùnt coloribùs, apud nos non nisi ùnico, eoq; pice et carbonibùs [simili]
atro : acciditq; nostris quod vero proverbio dicitur : canis reversus ad propriùm vomi[tum et]
sùs lota ad volutabrùm cæni
 : ita ùt plùrimi metùant, ne


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Christiaen Utenbogard, le 21 août 1656, note v.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9065&cln=v

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.