De Thomas Bartholin, le 20 avril 1661

Note [s]

Bartholin b, page 62.

De stibio nonnulla.

Guidoni Patino, Lutetiam.

Stibii venenum justis de causis detesta-
ris, tecumque saluberrima Facultas

Bartholin b, page 63.

Parisiensis. At, si rite sit præparatum, mi-
nus noxium profitentur qui circa cineres
occupantur. Plenis buccis ab his laudatur,
et experientias clamant. Quam litem
meam non faciam. Nunquam adhuc ausus
fui istud remedij genus ægris meis com-
mendare, quia vestigia me terrent. Quan-
quam in contumacibus morbis salutarem
ejus usum viderim. Malo quippe nodo
malus cuneus quærendus. Ipse cum ali-
quando Neapoli decumberem, suasu
Seve-
rini ab hepate Antimonii quærebam au-
xilium, sed ferè Pleuritidem mihi advo-
cassem. Consobrino verò meo, feliciter
successit vinum stibiatum, statimque ex-
purgato ventriculo convalescenti. Itaque
et morbi discrimen et naturæ consideran-
dum. Subinde necessitas ad vehementia
nos animat remedia, quando mitiora nihil
proficiunt. Certè helleborus
Hippocrati
nostro adeò familiaris, suos quoque pa-
titur manes, ut alia taceam. Ego ta-
men, ut serio tecum loquar, malim for-
titer ægrotare, quam ex stibio nauseare.
Tutam enim in medicina viam amo, ne
defametur Ars saluberrima, et ægri incer-
tæ aleæ exponantur. Promissum fascicu-
lum quam primum mittam. Vale. Hafniæ
20. Apr. 1661.
T.T.
Th. Bartholinus.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Thomas Bartholin, le 20 avril 1661, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9071&cln=s

(Consulté le 30/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.