De Reiner von Neuhaus, le 13 juin 1662
Note [s]
Neuhaus, Centuria vi, Epistola xviii, pages 27.
Epistola xviii.
Clarissimo Viro,
D. Guidoni Patino,
Medico Parisiensi, et Prof. Regio.
Parisiis.
Quod ab illustri Druidum Academia ad nos in
Belgium literis tuis, tanquam sapientiæ quo-
dam alite ac remigio, pertransire Tibi placuerit,
est, quod plurimum nostris Musis gratuler. Quæ à
longo tempore, non tam benignam ab isto cælo au-
ram traxerunt. In dulci patriæ sinu, licet non inerti
otio, prorsus nunc sepultæ. Ubi etiam hominum e-
ruditorum oppido est satis, cum quibus sacra nostra
commovere licet. Ut vix propositi nostri sit ac vi-
rium, Viros ultra Sequanam et Garumnas quærere,
quos tenui nostra manu et Minerva adeamus. Tua
tamen V.N. singularis humanitas ad antiqua illa
spatia, quæ olim insedi, nunc me rursum liberali-
ter invitat, velut nova rerum specie attonitum.
Ut plane stipes stupidusque sim habendus, si non