De Hermann Conring, le 24 septembre 1663

Note [s]

Bibliothèque universitaire de Bâle, G2 I 20b, non disponible en ligne.

Bl.57 vo.

Vir longè clarissime,

Dudum qùidem inter nos cessavit literarùm commerciùm, numquam tamen non, quotiescumq.
tùlit occasio, in valeudinem tùam diligenter inquisivi, eamq. edoctùs vehementer sùm lætatùs.
Illùd tamen vetùs commercùm ùti nunc repetum facit oblatum Serenissimo Principi meo revere
Augusto à Filio Tùo Carolo munùs. Nec vero dissimulari gaudiùm qùeo, natùm mihi
ex Amici hominis tam præclaro, et paternæ virtutis atque eruditionis non minùs atq. sanguinis herede
æmùlo : atq. ideo non possùm non Tibi isthoc nomine multùm gratùlari. Enimverò quàm rarùm est,
ùt paternis insistant præstantibùs vestigijs Filij ! Carolus aùtem Tuùs videtùr non studens
duntaxat artem sectatùs, sed amans etiam illa Philologiæ sæva ita voluisse, ùt Fulviùm ipsum
Ursinùm ea etiam parti superaverit jam adhùc juvenis, quâ ille ùniversi literati orbis admirationem demùm
senex merùit. Probavit ille sane et doctrinam pariter et virtutem eximio utriusq. arbitro,
maximæ item doctrinæ et virtutis Principi Augusto ; tanto aptiore omnium judici, qùa<nquam>
ùniversi orbis Reges Principesq. annis superat (agens scilicet hodiè annùm post octuagesimam quintùs)
si non item et pietate pariter et eruditioni. Quibùs tamen dotibus quam excellet, indicat profecto
vel sola Augusta Bibliotheca, uniùs Principis illùm tum et congesta et aucta jam in immensùm, exemplo
hactenùs plane inùsitato. Hinc liber ille Caroli Tùi jam receptus est Augustis illis sedibùs,
additisq. magnis illis antiquariæ nùmmariæq. rei authoribus Goltzio, Augustino, alijsq. Unùm
doleo, Filio tùo non fuisse ad manùs Abrahami Gorlæi luculentùm illud Ursinianæ operæ
auctariùm : cujùs cæteroque subsidio ingens potuisset Ursino accessio contingere. Sed fortassis
ab alteris curis etiam hoc impostremùm operendum nobis erit ; quibùs nec ipse invidebo quæ
in meo latent penù et Fulvio pariter et Gorlæo indicta, si tanti videbuntùr Filio illi tùo

Bl.57 ro.

cui me malueris favere, poteris illi secure polliceri et affirmare. Id rogo, uti eodem sis auctor
pergendi in Augusti Nestoris nostri cultù. Neq. verò non vicissim sentiet ille, quanti intersit in
Principis neq. adeo docti et magni literarùm Mæcenatis grata vixisse.

Vale Clarissime Patine, fruereq. tam insigni filio et pristina felicitati quàm
diutissime,
Tui Nomine studiosissimùs

Herman. Conringùs.

Wolfenbuteli in arce
interq. gaudia Nuptialia
Filiæ Principis maj
24 Septembr.
An. 1663

Bl.58 ro.

Viro longe Clarissimo
Guidoni Patino Medico
et Professori Regio Parisiensi.
Lutetiam Parisiensùm


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Hermann Conring, le 24 septembre 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9081&cln=s

(Consulté le 16/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.