De Samuel Sorbière, le 27 mai 1646

Note [s]

BnF ms latin 10352‑I, fo 97 vo

Excellentissimo Viro D.
Guidoni Patino Medico Parisiensi
præstantissimo, doctissimóque,
Samuel Sorbierus.

Vir Summe, en Epistolas D. Beverovicij, quem
erat constitutum Dordracti salutare, sed obfuerunt
hucusque mihi quæ circa saliunt undique appellenti
negotia ; adeo ut vix detur tandem huic Epistolio
conscribendo locus ; quod tamen ne in aliud tempus
differam suadet in nullo alio experta comitas ea
major quâ me nuper in Musæo tuo blandissimè
excerpisti, non sine multa temporis jactura, et ægrorum
scio quibus tunc aberas, querelâ ; librum de Arthritide
nondum reperi ; at sedulò inquiram, quid autem Docti
moliuntur si roges, Salmasius in Grotij scriptum
posthumum absumpto Simplicij Verini nomine
calamum strinxit temperatum, chartâque usus
dentatâ, cujus oris amarorem non tam ulciscentur
Amici του μακαριτου responso in lucem brevi prodituro,
quam crabrones irritabunt, utinam vivo et incolumi
Grotio orta illa contentio fuisset, quantus enim vir
in quantum rexit
τις ταρα τ οχ’ αριστος εην συ μοι
εννεπε μουσα. Nunc de Eucharistia quæstionem
exagitat Salmasius, in qua obiter Codrucus vapulabit.
Reverendissimus Rivetus
Διαλυσιν Discussionis
parat. Vossij Ars Poëtica et de Arte Gymnastica
sub prelo versantur. Regij Physica propediem
nihil in natura nobis incompertum relinquet ;


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Samuel Sorbière, le 27 mai 1646, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9091&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.