De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1650

Note [t]

Desmarets, livre i, page 124

magna ex parte vnicoloribus vestiantur,
aliisque rebus exornentur, quæ cornuum,
umbilicorum, et bullarum vice sint, quæ
antiquitas usurpauit. quod equidem non
culpo in opulentis, et principibus viris,
qui ad pompam, et ostentationem omnia
ferè agunt, et libros non in studium, sed
in spectaculum, vt ait Seneca, compa-
rant. Sed quantum est mediocris fortunæ
hominum, quibus, ut inquit idem, volu-
minum suorum frontes maximè placent,
titulique, et exquisita, et cum imagini-
bus suis descripta 
{a} sacrorum opera ingenio-
rum in speciem, et cultum parietum com-
parantur ? Tantummodò sufficiat curare,
ut librorum editiones sint elegantes, su-
pra verò omnia vt quàm emendatæ. Quòd
si quem ornatum in bibliothecis requi-
ram, statuæ sint, aut imagines doctorum
virorum, quales in tabulis depictas, Ri-
chelanæque bibliothecæ armariis super-
positas vidimus, eorum, qui nostro, aut
superiore sæculo doctrinâ claruerunt, quo-
rum etiam icones non paucas, vt non hu-
ius modò ætatis, sed etiam superiorum
eruditos viros singulariter amas, collegi-
sti. Quod Asinij Pollionis Romæ inuen-
tum fuit, qui primus, vt inquit Plinius


  1. Sic pour discripta.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1650, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9097&cln=t

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.