De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1650

Note [w]

Desmarets, livre i, page 127

aulâ, sed etiam incendio dedisse scripta,
quæ cælestium mentem, et oracula ho-
minibus reuelare videbantur. Apertorum
quidem nostri cultus hostium, quales Cel-
sus, Porphyrius, Iulianus fuerunt, pesti-
fera, et abominanda scripta quin optimo
consilio, et ratione, suppressa sint, non
dubitum est. Similiter quæ ad morum cor-
ruptelam valebant, ut Elephantidis libel-
li, Aristidis Milesiaca, et talium porten-
torum omni obscœnitate referta volumi-
na ; quorum tamen iacturam quidam Ita-
lus superiore sæculo sarcire conatus est.
Sed quid Tacitus ad prudentiam ciuilem
scriptor tam appositus commeruit ? quid
tot alij alioquin vtiles fecerunt, ut peri-
rent ? Profuit ergo nihil misero Tacito,
quòd gentilis, et cognominis Imperator
eius opera in omnibus bibliothecis collo-
cauerat. Ob aliquot scilicet loca, in qui-
bus Iudæos, et Christianos perstrinxit,
pæne nobis periit eximius Historicus, quem
ideò Tertullianus mendaciorum loqua-
cissimum vocat : quamquam ea ipsa loca
in libris qui reliqui sunt, adhuc compa-
rent. Leues tamen sunt eæ clades præ iis,
quas Gothica barbaries, quæ postea vni-
uersum pæne orbem inundauit, libris in-


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1650, note w.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9097&cln=w

(Consulté le 16/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.