De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653

Note [u]

Desmarets, livre ii, page 400

ctum habere oportet, statim ad priores re-
deundum. in his enim multò abundantior,
et certior est doctrina, politius, et firmius
iudicium, robur sententiarum fortius, et
vegetius, eloquendi facultas maior, et v-
berior. Cùm verò paulùm in studiis pro-
gressi fuerint, omnia noua, modò sint pro-
ba, sunt degustanda : nam si liber ineptus,
et futilis in manus incidat, quod intra pri-
mos statim versus deprehendi potest, abii-
ciendus est, nec tempus in eiusmodi scriptis
terendum, quod bonis, et præcipuè veteri-
bus insumere oportet. Quantum ad com-
mentarios attinet, vasti, qui omnes anti-
quos scriptores vndique inuaserunt, præci-
puè deuitandi, nec vlli nisi breues inspi-
ciendi, et si quos veterum grammaticorum
etiamnum habemus : præstat enim locum
aliquem non intellectum præterire, quàm
multùm temporis in verbosis istiusmodi, et
plerumque inanibus interpretibus consu-
mere : et citiùs duos, aut tres auctores, quàm
vnum istorum commentariorum legeris.
Plinij autem in studiis sedulitatem, et in-
stantiam planè incredibilem, eum qui in li-
teris nomen aliquod habere volet, imitari
couenit.
Ille perire omne tempus arbitrabatur,
quod non studiis impartiretur, et nihil unquam


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9098&cln=u

(Consulté le 07/05/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.