Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1A. Novembre 1650-novembre 1651, Actes de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
Ms BIU Santé, tome xiii, fo 438 ro.

In nomine sacrosanctæ et individuæ Trinitatis,
Cui laus, honor et gloria in æternum maneat :
Quod faustum, felix, fortunatumq. sit, incipit
Commentarius primi Decanatus Mag.
Guidonis Patin, Bellovaci, Doctoris Medici Paris.
à die Sabbathi, quinto Novembris, anni millesimi
sexcentesimi quinquagesimi, ad diem Sabbathi,
quartum Novembris anni millesimi sexcentesimi
quinquagesimi primi.


Acta, Comitia, Decreta Facultatis Medicinæ Paris.

    Anno Christi Salvatoris millesimo sexcentesimo quin-
quagesimo, die Sabbathi quinto Novembris, festum
omnium Sanctorum proximè sequente, indicta à Magistro
Ioanne Pietre, Decano, ut moris est per schedulam, ad
singulos Doctores latam per Ludovicum de la Roche, majorem
apparitorem, concione, post sacrum celebrari solitum,
convenere Doctores fere omnes in Scholas superiores, deliberaturi
de eligendo Decano et Professoribus, tum Medicinæ, tum
Pharmaciæ, Chirurgiæ et rei Botanicæ. Primùm
igitur quinque viri sorte creati sunt, qui Decanum et
Professores eligerent ; nempe tres ex majori ordine, Magistri
Robertus Tulloüe, Claudius Lienard, et Franciscus des
François : ex minori verò, Claudius Guerin, et Tussanus
Fontaine : qui, præstito priùs juramento in manibus dicti Mag.
Ioannis Pietre, decanatu abeuntis, se neminem ad tantum
munus administrandum nominaturos, nisi dignissimum,
et in quem nullum exstaret in Commentarijs Facultatis
Decretum, juxta conclusionem latam die 24. Ianuarij, 1643.
pro more Christiano in sacellum secesserunt, Dei Optimi
Maximi gratiam imploraturi, ut virum bonum, peritum ac

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1A. Novembre 1650-novembre 1651, Actes de la Faculté de médecine. Note a

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8182&cln=a

(Consulté le 06.07.2022)

Licence Creative Commons