Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 511 vo

à Decano in integrum restituti, ea lege ut in posterum
nihil peccent : quod si fecerint, nullum veniæ aut
supplicationi locum superesse neque sibi, nec ullis
alijs pro certo habeant. Quibus à Decano prolatis,
gratias egerunt saluberrimæ Facultati pro sua in
nostrum Ordinem restitutione.


Sequitur formula illius sccripti trium
Doctorum manu subsignatum.

    Nos infrascripti Doctores in saluberrima Facultate
Medicinæ Parisiensi, ut Decreto in Scholis lato die
Sabbathi, 9. Martij, hora decima post sacrum,
morem geramus, et faciamus satis : quidquid à
nobis adversus Statuta peccatum est, remitti
nobis postulamus ab universo Ordine, litem
omnem ejuramus, præsertim ego Franciscus le
Vignon, et pollicemur nos nihil unquam in
posterum facturos in leges, et Statuta Facul-
tatis, à cujus legibus solis pendere volumus : nec
recusamus pœnam ubi constiterit nos adversus
has leges peccasse. Scriptum Lutetiæ
Parisiorum, in ædibus Magistri Iacobi Perreau,
die Dominica decima Martij, anni millesimi
sexcentesimi quinquagesimi secundi.

Le Vignon        Le Breton
    Dieuxivoye.


Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note ac

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=ac

(Consulté le 14.07.2020)

Licence Creative Commons