Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 461 ro.

decrevit Facultas, adversus illum Ioannem Chartier,
in litem nobis esse descendendum, et adeundum Senatum,
ad quem ille nos etiam invitos trahit, derelictâ disciplinâ
nostrâ, et abjectis spretisque legibus Scholæ nostræ :
rogandúmque Senatum, ut in Statutorum nostrorum
conservationem, ille Ioannes Chartier, ad Scholæ nostræ
leges et disciplinam remittatur, cogatúrque suum
illum de Stibio libellum Facultati nostræ probandum
vel improbandum porrigere. Interea verò, quousque
errorem suum agnoscat, et ad saniorem mentem
revertatur, expungatur è Catalogo Doctorum
regentium, privetur privilegijs, juribus, emolumentis
et honoribus Scholæ, ac pro nullo habeatur, nisi resipiscat. Et sic conclusit Decanus.

    Ijsdem Comitijs saluberrima Facultas jam desi-
gnatis Censoribus libelli Mag. Ioannis Chartier,
de Stibio, die Veneris xi. Augusti, tres alios
adjunxit, nempe Mag. Ioannem Riolan, anti-
quiorem Scholæ magistrum, Mag. Ioannem
Merlet, et Mag. Renatum Moreau, regium
Professorem, viros clarissimos, peritissimos, erudi-
tissimos, et omni commendationis genere
dignissimos.

    Die Sabbathi 2. Septembris, 1651. convocata
Facultas more solito, per schedulam, lecto et audito
mandato Domini Daubray, Pro-Prætoris urbani,
ad Decanum per apparitorem regium delato, in quo
Decanus ipse Facultatis ad generalia Regni Comitia
vocabatur, injunxit Decano ut pareat mandato
Domini Pro-Prætoris, id est se sistat die Lunæ

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note ae

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=ae

(Consulté le 15.09.2019)

Licence Creative Commons