Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note af.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 513 ro

exactè curet in posterum super eruditione Filij, per
quam respondeat Scholæ nostræ dignitati, præsertim in
publicis illis disputationibus quæ per biennium integrum
haberi solent in Scholis inferioribus. Videat quoque de
moribus, ut sint puri atque inculpati, ne inde cuiquam
pateat ullus querimoniæ locus.

    Eodem die, et ijsdem Comitijs, saluberrima Facultas,
audita supplicatione veterum Baccalaureorum, eos omnes
admisit ad Examen particulare, more solito, et ex
lege Statutorum nostrorum.

    Die Iovis, 28. Martij, 1652. convocatis Doctori-
bus per schedulum more solito, ut audirentur sex illi
Doctores, quibus demandata fuerat provincia examindi
librum de Stibio, vernaculâ linguâ conscriptum, à Magistro
Claudio Germain, Collega nostro : Decrevit Facultas
in aliud tempus esse reijciendum istud negotium de audiendis
illis Doctoribus, quandoquidem inter se nondum convenerant,
de eo quod referent Facultati super illo libro.

    Admitterant quidem omnes ejusmodi librum esse
doctissimum, multiplici eruditione refertum, et qui
ab omnibus tum Medicis, tum idiotis, qui publicè
legeretur dignissimum, sed ex ijs nonnulli (de eorum
grege qui stibio favent, et ægrè ferebant tam
generosè et tam fortiter demonstratum fuisse ejus-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note af.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=af

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons