Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note ag.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 513 vo

modi stibium esse venenum) conquerebantur de quadam
verborum asperitate adversus Ioannis Chartier libellum
de stibio prolatis : quasi verò non liceat tot mendacia,
tot calumnias cum aliqua vehementi refellere. Hoc
enim meretur omne vitium, ut non sine acerbitate
retundatur atque refutetur.

    Supplicuit quoque Facultati in ijsdem Comitijs
Mag. Carolus le Clerc, ut vellet Facultas in litem
descendere pro quodam Domino du Bois, adversus
Empiricum quendam et agyrtam impudentissimum
antehac pharmacopæum Rupellanum, dictum
Bloire, litigante de pretio multorum remediorum
ab ipso nebulone exhibitorum, à quorum usu
dictus ille Dominus du Bois pessimè habebat, et
lethali morbo decumbebat. Annuit Facultas
ejus supplicationi, sed ea lege ut illa interventio
fiat sumptibus dicti Domini du Bois. Et sic de
singulis conclusit Decanus.

    Die Mercutij, 8. Maij, 1652. convocatis
Doctoribus singulis per schedulam, more solito, ut
post exactum et perfectum Examen particulare,
admittentur quinque Licentiandi ad actum
Licentiarum, solutis solvendis ; Decrevit
Facultas eos singulos ad actum Licentiarum

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note ag.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=ag

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons