Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 517 ro

qui vir fuit incomparabilis, et Scholæ nostræ Parisiensis
grande columen, atque decus eximium, patrui sui : Domini
Nicolai Pietrei, patris, viri gravissimi et sapientissimi :
Mag. Ioannis Pietrei, fratris, viri doctissimi, idem illud
beneficium sibi à Facultate nostra conferi, sumo suo
jure postulabat. Augustum hoc et insigne nomen Pietreo-
rum in arte nostra, et in Facultate Medicinæ Parisiensi,
imò tot beneficia nobis collata à tot clarissimis viris quos
nobis aluerat et educaverat ab integro sæculo tanta
familia, supra vulgus Medicorum erudita, ex omni parte
laudanda, et omni gratificatione dignissima, longè majorem
gratiam merebantur : sed hoc non sinebat temporum
iniquitas, per quæ sic erat in fatis, ut viris doctissimis,
præstantissimis, et de Schola nostra undequaque bene
meritis, nulla gratia rependeretur, imò genus omne grati-
ficationis et beneficij etiam gratuiti penè denegaretur.

    Quartus competitor fuit Magister Nicolaus
Richard, Collega noster, idem ipsum beneficium ambiens,
pro fratre, Baccalaureo Theologo, quem audio virum esse
doctissimum, Sancti Augustini doctrinæ de gratia efficaci
propugnatorem acerrimum, et divini verbi præconem
celeberrimum.

    Tandem Decanus, finita ejusmodi propositione,
totum Ordinem est obtestatus, ut unusquisque Doctorum

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note an

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=an

(Consulté le 24.11.2020)

Licence Creative Commons