Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 520 ro

    Ad secundum. Candidatos præsentes esse audiendos,
posteáque monendos esse à Decano, ut die Martis proximo,
24. Septembris, sistant se in Scholis superioribus, adferantque
literas sui magisterij in Artibus, studiorum in Medicina per
quadriennium, et ætatis, ut ijs exploratis, admitti possint ad
Examen.

    Ad tertium. Magistro Danieli Arbinet, Licenciato, cujus
pecuniæ non erant paratæ ad celebrandos actus Vesperiarum et
Doctoratus, propter difficultatem temporum, quindecim dies
esse concedendos, imò et mensem integrum. Quod si exacto
mense, Decano non satisfecerit, liceat Mag. Anthonio
de Sartes, alteri Licentiato, qui quartum locum in Licentia
obtinuit, ejus locum occupare, et ad Doctoratum pervenire,
ex lege atque rigore Statuti.

    Ad quartum. Non debere Decanum petitioni pharmaco-
pœorum annuere, neq. lustrationi officinarum interesse,
quod ipsi videntur requirere, nisi ipsi lustrationem suam
ordiantur vel ab ædibus ipsius Decani, vel à Scholis
Medicis, vel à domo unius aut alterius ex Professoribus
Pharmaciæ : vel ab alio aliquo loco commodo, et neutri
parti ingrato ; non autem ab eorum ædibus, cùm aliter
olim actum sit, etc.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note at

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=at

(Consulté le 03.12.2020)

Licence Creative Commons