Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note ax.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 522 ro

salubris remedij, se ab eo jugulari patiuntur : adde brevio-
rem vitam eorum, qui à stibij usu si necati non fuerint, quod
illis vitæ superest, miserè transigunt, p<ro>pter noxam insignem
et pravam labem impressam visceribus et partibus principibus
à tali veneno. Deinde, quod qui stibium apud ægros præscribunt,
aut captandæ popularis auræ gratiâ commendant, velut novum
aut saluberrimum præsidium, eo nunquam pro se aut
suis utuntur, sed vulgaria duntaxat usurpant remedia :
vel ab ejus usu miserè pereunt, ut nuper contigit Parisijs,
die Iovis, 4. Iulij, præsentis anni, 1652. Francisco Vautier,
uni ex præcipuis stibialis illius catervæ antesignanis, qui
post sæpius et infeliciter usurpatum stibium in alijs, et ipse
tandem ad plures penetravit, ex stibio ter assumpto in febre
continua : neque enim lex iustior ulla est, quam necis
artifices arte perire sua.
Sed utinam solus ille à tali
veneno perijsset.

    Itaque saluberrima Facultas decrevit, monendum esse
Mag. Franciscum le Vignon, ut ejusmodi quæstiones
abijciat, et alias seligat quæ probabuntur à Decano,
penes quem est, quatenus est princeps Facultatis, impediendi,
quominus schedulæ vesperiarum et doctoratus ad Doctores de-
ferantur ; utpote cujus proprium sit videre, et in eam
curam incumbere, ne quid detrimenti accipiat res nostra,
publica, néve leges et statuta vel Decreta saluberrimi
Ordinis quoquomodo violentur, atque sanctissimus

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note ax.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=ax

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons