Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note b.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 477 vo.

locum illum non vendendi, nempe statutum
haberi in Comitijs Academiæ, eo in loco nomine
Academiæ exstruendas esse ædes, quæ
nomine Academiæ, privatis quibusdam
locarentur : quod statim fieret, ubi Academia
percepisset pecunias ex censibus sibi debitis
ex venditione aliorum locorum illius prati :
itaque locum illum non posse vendi, sed ædes
potiùs in eo ipso vacuo loco exstruendas esse,
nomine Academiæ, ut per eas possit aliquando
ipsa Academia probare suis adversarijs,
ejusmodi fundum sibi esse proprium, in quo
ipsa nemine contradicente, novas ædes
exstruxerit.

    Ad 2. pro audiendis rationibus D.
Dacolle, Quæstoris Academiæ, fuit
definitus dies Lunæ, 28. Novembris,
i. præsentis mensis.

    Ad 3 ipsi Crassot, summi olim viri,
et singularis Academiæ Parisiensis
ornamenti, clarissimi Philosophiæ
Professoris, Ioannis Crassoti, qui obijt in gymnasio Marchiano, anno
1615. nome genretis, de cujus familia
et affinitate gloriabatur, triginta
libellas Turonienses esse elargiendas,
ad ejus inopiam sublevandam.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note b.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8185&cln=b

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons