Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 525 ro

faciebat, quo saluberrima Facultas dicto Mag. Lanceloto
de Frades pollicebatur se gratuitò ejus filium ad Scholæ
nostræ gradus admissurum, propter ejusmodi dicti D<omi>ni des
Roches liberalitatem in ædium nostrarum instaurationem :
perspectis varijs incommodis allatis et disccussis, hocce decretum
insequentibus, ad ejus interpretationem sic deventum est :
pollicetur quidem Facultas, se dictum filium Magistri
Lanceloti de Frades gratis admissum pro ijs quæ cadunt
in ærarium Facultatis, id est pro bursis, quæ nulli
distribuuntur, nec ullos particulares respiciunt, tam in
Examine pro Baccalaureatu, quàm pro tribus actibus,
et doctoratu : sed in ijs quæ respiciunt ad privatos
Doctores, et quæ ad particulares pertinent, nullam
immunitatem ei pollicetur, cùm hactenus et antehac
Facultas non potuerit ullum quenquam immunem eo modo
præstare, nec ullum privatum Doctorem suo jure fraudare,
cùm in ejusmodi pecunias privatorum se nihil quidquam
habere juris profiteatur, et ultro agnoscat Facultas.
Adde quod ex tali immunitate, sequeretur iniquitas, non
ferenda : quod nempe gravarentur alij Baccalaurei, qui in
multis, illius filij Magistri Lanceloti de Frades partem
solvere rogerentur, quam nullatenus ei debent. De quibus
singulis sic conclusit Decanus.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note bd

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=bd

(Consulté le 08.07.2020)

Licence Creative Commons