Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 526 ro

Apparitorem allatum, nomine Domini Michaelis le Masle, D<omi>ni
des Roches, etc. Cùm Decanus legisset quid illo instrumento
contineretur, ac deinde verba fecisset se deprehensum fuisse
hac instrumenti publici significatione, neque sibi persuadere
potuisse, cum saluberrima Facultate ita velle agere Dominum
des Roches, ut statim litem meditaretur : hanc autem
significationem Facultati litem intentare ; se cum tribus
Doctoribus, Magistris Ioanne Pietre, Nicolao Richard,
et Paulo Courtois, Censore, adijsse eundem Dominum des
Roches, ut certò sciret an ipse id significari curasset : at
illum id se curasse, et ulteriùs rem promoturum respondisse :
tum Decanum quasi ultimi Decreti auctorem et principem
architectum inclamasse. Cúmque Magister Iacobus
Thevart, Doctor Medicus, conquestus fuisset, Magistrum
Claudium de Frades, Baccalaureum, suam affinitatem
mentitum, apud pistorem vicinum suum, dulciaria ei opera
plurima hoc nomine imperasse, et cum puellis ligurijsse ;
armorum etiam aliquid à se mutuò accepisse, et clam
vendidisse : tum, Magister Ioannes de Montigni,
Doctor Medicus, etiamnum retulisset Facultati,
eundem Baccalaureum, Breviarum Galeni à Lacuna
confectum,
commodatò à se acceptum, furtim vendidisse :

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note bf

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=bf

(Consulté le 14.07.2020)

Licence Creative Commons