Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 528 vo

Hermannus de Launay, in præsentem annum
antehac electus Chirurgiæ Professor in Scholis, ut
sibi liceret in duos annos ejusmodi professionem
Chirurgicam exercere, cùm unico anno, ut ajebat
ille, universa et integra Chirurgia nequeat
doceri : aliam quoque rationem adferebat, tres
nimirum à constituta illa et fundata docendæ
Chirurgiæ cathedra, priores Professores per
integrum biennium docuisse : sed subdolè et
callidè reticebat singulis annis subsequentibus, ad
unum annum ex Decreto Facultatis redactam
fuisse istam functionem, quam eodem modo
plurimi Doctores exercuerant : ex quibus unus
fuerat anno Christi, 1646. ipse Magister
Guido Patin,  nempe per annum
unicum, prout ex primo illius condendæ et
fundendæ Cathedræ decreto, cautum fuerat
à saluberrima Facultate, in decanatu viri
clarissimi Magistri Caroli Guillemeau, anno
1635. Audita igitur illa Mag. Hermanni
de Launay supplicatione, audito quoque
super illa controversia Decano, decrevit salub.
Facultas, ejusmodi Chirurgiæ docendæ profes-
sionem, unius anni dumtaxat esse debere,

✱ Immo in priore decanatu
M. Caroli Guillemeau
4 Novem. 1634 viva
voce renuntiatur pro
Chirurgiæ professore
M. Ant. Charpentier
Iterumque idem 1635
continuatur 3a novemb.
in 2o eiusdem decanatu
pag. 425. Anno 1636 in
1o decanatu Ph. Hard. de
St Jacques. Idem munus
gessit M. Io Bapt. Ferrand.
pag 5a huicce com. et in
2o eiusdem decanatu
fol. 38 verso et 63 verso
In 1o decanatu Simonis
Bazin prorogatus in
annum sequentem professio
Chirurgica Io. Chartierro
fol. 70 In 2o decanatu
Philippo Hard. de St Jacques
pag. 87 In 1o et 2o
decanatu Guillelmi du
Val. Ioannes Chartier
Professor Chirurgicus scribitur
fol. 108 119 148 idem de
biennali professione liquet pag. 158 verso et 203. M. Io. Pietre professor chirurgicus renuntiatus in 1o decanatu
M. Io. Merlet fol. 252 verso in porro 1 um recusavit altero anno docere ut liquet pag. 286 versa
Blondel decanus

quæ sequuntur vide pag. 542

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note bk

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=bk

(Consulté le 14.07.2020)

Licence Creative Commons