Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note bl.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 529 ro

cùm unicus annus plenissimè sufficiat ad docendas atque
demonstrandas operationes chirurgicas, quæ solæ requiruntur
in illo professore, ex voto Facultatis, et ex rigore Decreti
per quod constituta fuit ejusmodi cathedra : quam sibi in
biennium prorogari ac indulgeri postulabat Magister
Hermannus de Launay, majoris quàm antehac lucri
spe certa ductus, ut ille sibi persuadebat, propter ducentas
libellas Turonenses unicuique ex nostris Professoribus
ab Artium facultate ex Academiæ fundo promissas
atque concessas : quam tamen summam ne accipiamus,
intercessione sua hactenus impedijt ordo Theologorum.
Et sic conclusit Decanus.

    Post hoc actum fuit de eligendo novo Decano,
et quatuor Professoribus : ideóque ex conjectis in urnam
præsentium Doctorum nominibus, deprompti sunt futuri
Electores Decani, de majori ordine tres, nempe Magistri
Ioannes Riolan, Bartholomæus Baralis, Sebastianus
Rainssant : ex minori verò ordine, Martinus Akakia
et Ioannes Forestier : qui præstito juramento in manibus
Decani, se nullos in decanum nominaturos nisi qui periti[â]
multâ polleret in tanta administranda provincia, et
adversus quem nullum exstaret Decretum in

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note bl.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=bl

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons