Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1A. Novembre 1650-novembre 1651, Actes de la Faculté de médecine, note c.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 439 ro.

Universæ Scholæ ad eligendum Decanum commoratæ,
quem voluerit ad id muneris, ex suffragiorum
pluralitate renuntiare : sed probè memor novus
Decanus, ante octennium à viro clarissimo Mag.
Michaele de la Vigne, tunc novo Decano, se
postulatum fuisse in Censorem, cujus petitioni
Facultas annuerat : supplex petijt, ut pro suo
decanatu in Censorem renuntiaretur vir
optimus ac eruditissimus, Magister Paulus
Courtois, Meldensis, quod facilè obtinuit.

    Die Martis, 8. Novembris, 1650. convenerunt
me in ædes meas, ac pro nova dignitate sunt congratulati
quatuor Chirurgi jurati, nempe Magistri Claquenel,
Turbier, Turpin et Berard. Paucis pòst diebus,
idem mihi officium præstiterunt jurati duo phar-
macopœi Parisienses, Magistri Mathur. La Fontaine,
et Jacobus Tartarin.

    Die Martis xv. Novembris 1650. in Scholis
superioribus celebratum fuit examen botanicum
per diem integrum, quod Iunio nempe postremo
celebrari debuisset, et in id tempus fuerat
rejectum, propter paucitatem Baccalaureorum.

    Die Veneris 18. Novembris, 1650. hora
decima matutina celebratum fuit in Scholarum
sacello, sacrum anniversarium pro manibus

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1A. Novembre 1650-novembre 1651, Actes de la Faculté de médecine, note c.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8182&cln=c

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons