Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note e.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 499 vo

secundum delib postulationem viri clarissimi Magistri
Ioannis Merlet, de nova editione promovenda
Codicis medicamentarij, posteaquam fuerit recogni-
tus, et à multis quibus scatet mendis expurgatus :
audita relatione Decani, duodecim viros ex toto Ordine
selectos nominari debere, nempe octo ex majori, quatuor
ex minori ordine, quibus istud officium demandetur,
eúmq. laborem in se suscipiant, de quo postea referent
ad Facultatem : Facultas decrevit seligendos esse viros
eximios atque pertissimos quibus isthocce Codicem
medicamentarium
examinandi et emendandi atque
expurgandi provincia committattur, qui re confecta
referent ad Facultatem : et ad id fuerunt nominati
Magistri Ioannes Riolan, antiquior Scholæ
magister : Iacobus Perreau, Ioannes Merlet,
Renatus Moreau, Franciscus Boujonier, Antho-
nius Charpentier, Carolus Guillemeau, Gilbertus
Puylon, Iacobus Mentel, Franciscus Blondel, Ioannes Pietre, Tussanus Fontaine, Claudius
Perrault, cum Decano et Censore. Et sic conclusit Decanus.

    Eodem die, dissolutis Comitijs, dum è Schola
egrederetur Decanus, ei significatum est per
apparitorem regium, nomine Ioannis Chartier,
eo ipso die nulla haberi debere comitia Facultatis,
utpote quæ eò tenderent, ut expungeretur ex
Codice medicamentario vinum emeticum, de quo,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note e.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=e

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons