Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 500 ro
ut ajebat, nihil quidquam pronuntiare licebat Facultati,
p<ro>pter Senatuconsultum die 16. Septembris postremi latum,
rebus prolatis, (quo totum negotium Facultatis adversus
dictum Chartier, remittebatur post Martinalia) o<mn>iáq.
in eodem statu remanere debere, quousque lis ipsa salub.
Facultatis contra ipsum Io. Charterium, judicata atque
terminata fuisset. Illico Decanus adijt Scholæ nostræ
Patronum, Mag. Simonem Pietre, qui visa ejusmodi
significatione, tanquam ridiculam eam habuit, ac repu-
tavit, vadimonium tamen non deferendum putavit : itaque,
eodem ipso die Veneris, 29. Decembris, adijt Decanus
Illustrissimum Præsidem de Bailleul, (qui tunc Senatûs
Principem agebat pro D<omi>no Matthæo Molé, tunc absente,
et Pictavium à paucis diebus per Reginam evocato) eiq.
Medicæ Facultatis causam commendavit adversus istum
ridiculum Io. Chartier, qui sine ullo jure, imò iniquissimè,
voluerat Comitia Facultatis quo minùs haberentur,
impedire, ne quid decerneretur de emendatione Codicis
medicamentarij, et nova ejus editione : quasi res ipsa spectaret
ad vinum emeticum, solum, naturâ suâ venenatum, quum
in isto Codice longè alia quamplurima correctione ac ex-
purgatione dignissima contineantur. Stetit itaque
se decanus, die Sabbathi, sequenti, 30. Decembris, in
magna Camera, cum Mag. Simone Pietre, Patrono |