Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2C. Novembre 1651-novembre 1652, Affaires de l’Université, note f.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris BIU Santé, tome xiii, fo 541 vo.

    Die Lunæ, 4. Martij, 1652. in comitijs
extraordinarijs Academiæ ibidem habitis, audita
fuit postulatio Magistri Thomæ Petit,
Licentiati in Theologia, et Normaniæ Procura-
toris ; supplicantis ut secundum statuta sui
gymnasij Lexoviensis, cujus erat bursarius,
posset proximis Remigialibus Philosophiam
publicè docere ; loco Nicolai Porei : audito quoque
ejusdem gymnasij Rectore, D<omi>no des Periers,
Philosophiæ professore celeberrimo, decretum
fuit ejusmodi nogotium dificillimum et intri-
catissimum esse communicandum cum duobus
aut tribus Gymnasiarchis, cum duobus Pro-
curatoribus Picardiæ et Normaniæ, ac ipso
D<omi>no Rectore, de quo postea referet ad alia
comitia : causa est, quod si explicetur
statutum in favorem D<omi>ni Petit ; ut prima
fronte videtur esse faciendum, incommoda
multa statim sequentur allata ab illo
Gymnasiarcha, viro doctissimo, Domino des
Preries.

    Die Iovis, 21. Martij, 1652. redditæ
sunt rationes Academiæ, more solito, in regia
Navarra, apud Dominum Ioannem Courtin,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2C. Novembre 1651-novembre 1652, Affaires de l’Université, note f.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8188&cln=f

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons