Page 81
catus, Cl. Alberti curæ et amicitiæ commendatus sum,
singulari doctrina viri, qui solito docendæ Rhetoricæ
muneri, præclara belli Troiani facinora manè, xii.
tabularum leges vesperi exponebat ; Non minus di-
gnum quàm gratum audienti mihi argumentum. Ra-
piebant animum, fateor, quæ condiscipulis aut duriora
aut inutilia studia censebantur : Quare cùm me illis
attentiorem notassent Præceptores, alijs me destina-
runt studijs quibus adolescentis animi impetus maturè
coërceretur. Sic sacris Philosophiæ initiatus, biennium
excercitationibus argumentationibusque transegi, no-
ctibus etiam breuiori, ut videbatur, dierum spatio,
adiectis.
Ita studijs bellè succedentibus, supervenit quod
mentem impensè turbaret. Conclusiones meas græco-
latinas (pro solito Parisiensium more amplissimas, ut<->
pote totam continentes philosophiam) typis expressas
cùm Professori meo Rogerio Omoloy, Hiberno,
philosopho non incelebri, censuræ causâ detulissem,
negavit eas se inspecturum, me monstrum aggredi
insuperabile, id quod nullo modo comprobare posset.
E memoria nunquam excidere poterunt lacrymæ tunc
temporis profusæ, actum esse de me (pœnitet me
etiamnum puerilis animi) existimabam. Sola Parentis
solertia modum tulit : Cùm enim ad se R.P. Cyrillum
Rhodocanacem Chium studia mea moderantem (quem
postea Patriarcham in Oriente renuntiatum fama est)
vocasset, unâ decreuerunt me, si animo vires non dees-
sent, etiam absque præside officio fungi debere, diffi- |