Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 449 ro.

derelictum à quibusdam Decanis, et p<ro>pter temporum
difficultatem quasi neglectum, denuo esse renovandum
et redintegrandum, ideóq. convocandos esse à Decano,
architectos, aliósq. viros ædificandi peritos, quibusdam
et alijs selectis ex Ordine nostro viris aliquot, ipsius rei
difficultas discuteretur : de qua postea Decanus ipse
alijs Comitijs referet ad Facultatem.

    Eodem die decretum est pro prima vice non quidem
mulctandos, sed monendos esse Doctores de officio
Christianæ pietatis, singulis diebus Sabbathi, qui
præ nimia negligentia pium istud vadimonium
deserunt, eòq. officio pauperibus nomine religionis
debito, tam malè defunguntur. Denique,
œnopolæ, qui minores nostras ædes occupat,
aliquatenus esse satisfaciendum, postulanti ut
pluviæ lapsus arceatur à sua cella vinaria :
habendam quoq. ejusmodi ædium terti rationem,
cujus curam voluit esse penes Decanum. Atque
ita de singulis cum omnibus Doctoribus conclusit
Decanus Guido Patin.

    Die Martis 2. Maji, 1651. convocata
Facultas pro mòre, decrevit, audita relatione
Decani, pro secunda vice, agendum esse de
instaurandis ædibus, et decretum ea de re latum
superiore hebdomada, confirmavit : injunxitque
Decano, invitandos esse ad primam convocationem

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note g

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=g

(Consulté le 22.10.2019)

Licence Creative Commons