Page 83
cessor Monginus, post xvi. menses, adipiscendi I.V.
Doctoratus tempus esse pronuntiauerit. Dictum,
factum, prævijs Pictauientibus, ut vocant licentijs,
sacramentum in medio Senatu Parisiensi præstiti, præ-
sentante me eloquentissimo viro D. Bataille, quo scilicet
ad jus unicuique tribuendum obligabar. Sexennium
totum hisce studijs impendi, Iuri scilicet Romano,
Institutis, Digestis, Codice, legibusque alijs compre-
henso, quibus et Ius nostrum Gallicum junxeram. In
his tamen dum versabar nocturni temporis magnam
partem quasi furtim, artis medicæ jucundioribus studijs
addiscendis consumebam.
Sapientiam parentis mei hic reticere nequeo, qui
quæ vera essent expiscatus, monuit me rebus meis
attentiorem esse debere, silentiumque Auunculi in
malis esse habendum. Sis Patronus, inquiebat, sis
Iudex, nunquam ad amplissimos magistratus prouehi poteris,
solis scilicet Proceribus opulentissimisque servatos. Parci
tenacisque Auunculi promissis lactari te decipique non ultrò
patiaris. An continuò alterius sive opinioni, sive ignorantiæ,
fortè et nequitiæ mancipatus esse cupis ? si derelictis è contra
forensibus jurgijs, ad Medicinam te contuleris, naturæ pene-
trando miracula, quibus jam aliquam collocasti operam,
labanti tandem opem ferre, tibi, tuis, patriæ, forsitan et orbi
prodesse aliquando poteris. Artem disceres doceresque non
Magistratibus tantum sed Regibus ipsis et Imperatoribus
leges præscribentem : Sapientissimos tandem quosque ab ore
tuo pendentes, tuoque submissos arbitrio cerneres. Recorderis,
mi Stoice (sic quippe ob nescio quam απαθειαν me compel- |