Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note i.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 501 vo

facturum et obtemperaturum amplissimi Ordinis
Senatuconsultis et decretis : sicque recessit apparitor
ille dictus Nicolaus Doucin.

    Die sequenti, nempe Iovis, xi. Ianuarij, 1652.
summo mane, ante septimam, ad Scholas nostras
accessit Mag. Io. Chartier, disputaturus, et
ambiguo Decani responso decepturs atque delusus :
talatique sua veste inductus in scamno Doctorum
disputatorum consedit, opperiens Decanum : aderat
quoque idem ille apparitor Nicolas Doucin : post
horæ quadrantem expectatissimus ab aliquot Docto-
ribus, ut et ab ipso Præside, et à quinque
Baccalaureis, accessit Decanus, qui statim
jussit ut ipsa disputatio inchoaretur ; conspectúmq.
Charterium in disputatorum Doctorum scamno
sedentem, et talari coccineáq. veste indutum,
surgere, ac è Schola ej exire jussit ; sequentibus de
causis : quod non esset ejus nomen appositum inter
Doctores disputaturos, nullúmq. jus haberet, neque
locum in Scholis disputandi, ab eo tempore quo
solemni Decreto, singulis juribus, privilegijs, honoribus,
et emolumentis Scholæ spoliatus esset à die Lunæ,
28. Augusti, 1651, quo vocatus ad Facultatem
per decanum, de suo libello, qui est de Stibio,
responsurus, nullâ expectatâ saluberrimæ
Facultatis, matris suæ gratiâ, provocaverat
ad Senatum : neque unquam disputaturum nisi

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note i.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=i

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons