Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note j.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 481 vo.

qui sæpius dum à nobis audiretur in mendacio fuit
deprehensus : Loyolitis a<utem>. favere et ab eorum
partibus stare videbatur, spe quadam inescatus
adipiscendæ alicujus Abbatiæ per quendam
Patrem Loyolitam dictum P. Poulain,
Christianissimi Regis Confessarium.

    Die Sabbathi 4. Aprilis actum fuit de
indulgenda quadam summa decem libellarum,
majori bidello Franciæ, pro significatione
decreti cujusdam Hibernis et alijs, lati ante
mensem apud D. Rectorem : ut et Carmelitis
patribus qui chorum duxerant in processione
D. Rectoris, ab ædib. Mathurinensium ad
ædem Divi Medardi. (Hoc quidem obsequium
solebant præstare Patres Benedictini, sed
illo die non potuerunt, p<ro>pter diem festum Divi
Benedicti, patroni sui, in Ecclesia celebrari
solitum die 22. Martij.)

    2. Decretum quoque fuit, adverusu quosdam
Hibernos, de quibus in superioribus comitijs, des-
cendendum esse in litem, p<ro>pter Senatuconsultum
quod ipsi nebulones obtinuerant, provocantes à
decreto Dom. Rectoris typis mandato, quo
SC. jubebantur utrique sistere se in Senatu.

    3. Per viros selectos ex singulis Faculta-
tibus et nationibus agendum esse cum
Decanis Iuris Canonici et Medicinæ, de

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note j.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8185&cln=j

(Consulté le 16/04/2024)

Licence Creative Commons