gaudium ad lacrymas usque testari, mihi ob tam grata
sibi studia gratias agere, omnia quæ sua essent, polliceri.
Fortunam semper contempsi, inquiebat, quam in
solius tui amorem, ampliorem jam cupio : Ædibus
porrò, villa, bibliotheca, pecunijsque meis ut tuis
utere. Ad hæc me pro ipso nihil adhuc præstitisse
reposui, abundè agnoscere paterni affectus abundan-
tiam ; non soluisse me quod deberem, cæterùm in reti-
nenda debita obseruantia constantiam mihi nunquam
defuturam. Ædes separatas a suis tunc me habitare
voluit, quas honestissima supellectile decorauit, supe-
raddita bibliotheca selectissimis libris conspicua, ad
rem præcipuè medicam atque politiorem litteraturam
pertinentibus : Cui præterea et σκελετους omnis generis,
et instrumenta chirurgica, et abacum Europæis ac
exoticis medicamentis refertum, et tabulas geogra-
phicas chronologicasque, et illustrium virorum icones,
et numismata adjunxit ; adeoque vix quidquam excogi-
tari potuit animo erudiendo, oblectando, aut inflam-
mando aptum quod hîc defuerit.
Mirabatur ille atque ego magis, hominum frequen-
tiam mea opera utentium, facto a plebeis initio ad Ma-
gnates citissimè progressus sum. Monacharum mona-
sterijs quibus opem medicam ferebam, urbanorum
negotiorum multitudo valedicere coëgit : Solo incura-
bilium, ut vocatur, xenodochio retento, quod ut inter
totius orbis locupletissima celebratur, sic rarissimis
suis morbis mihi et utilitatem et honorem non
contemnendum afferebat.