Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2C. Novembre 1651-novembre 1652, Affaires de l’Université, note l.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris BIU Santé, tome xiii, fo 544 vo.

Rhedonensi Senatu.

    Quintò. Postquam auditus fuit D<omi>nus le
Goux, Philosophiæ Professor in Grassineo, Galli-
canæ nationis Censor, decretum fuit unumquemque
Ordinem Academicum à proprio Censore esse
monendum, ut singuli Doctores superiorum Faculta-
tum, et contribules in quatuor Nationibus, mone-
antur ut piè, modestèque se gerant in processio-
nibus Domini Rectoris, in quibus quasi pro more
irreventer agunt nonnulli, præsertim
garriendo et confabulando, per totum item, unde
factum est, ut quidam Academiæ hostes (Patres
Loyolitas intelligebat) ejusmodi processionem
non sacram, sed profanam deambulationem
Rectoris ridicule nuncupârint. Decretum quoque
fuit inquirendum esse à Censoribus Academiæ
in eos Professores, qui contra leges et decreta
Academiæ docent, et Academicam dignitatem ob-
tinent, simúlq. et eodem tempore possident
beneficia curialia, quibus annexa est atque
commissa cura animarum.

    6. Domino le Boy, Procuratori nationis
Germanicæ, petenti ut D. Voulleni, pio Sacer-
doti, contumaci morbo tunc laboranti et egeno,
de Academia meritissimo, vellemus aliquid de

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2C. Novembre 1651-novembre 1652, Affaires de l’Université, note l.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8188&cln=l

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons